|
74. Opponit alia Ambrosii testimonia. Sanctus autem Ambrosius
revera in eo loco quem iste commemorat, illis resistit qui dicunt
hominem non esse posse sine peccato in hac vita. Ut enim ea diceret,
accepit occasionem de Zacharia et Elisabeth, quod in Evangelio
commemorati sunt ambulasse in omnibus justificationibus legis sine
querela: numquid tamen negat gratia Dei fieri per Jesum Christum
Dominum nostrum? Ex qua fide etiam ante ejus passionem justos vixisse
non dubium est, qui praestat Spiritum sanctum qui datus est nobis,
per quem diffunditur charitas in cordibus nostris, qua una justi sunt
quicumque justi sunt. Quem Spiritum memoratus episcopus etiam
precibus impetrandum admonet (ita illi voluntas divinitus non adjuta
non sufficit), ubi in hymno suo dicit,
|
Votisque praestat sedulis,
Sanctum mereri Spiritum .
|
|
75. Commemorabo et ego de hoc ipso opere sancti Ambrosii aliquid,
ex quo iste commemoravit quod commemorandum putavit.
inquit,
|
“mihi. Potest non soli visum esse, quod visum sibi esse
declarat. Non enim voluntate tantum humana visum est, sed sicut
placuit ei qui in me, inquit, loquitur Christus , qui ut id quod
bonum est, nobis quoque bonum videri possit operatur. Quem enim
miseratur, et vocat. Et ideo qui Christum sequitur, potest
interrogatus cur esse voluerit christianus, respondere, Visum est
mihi. Quod cum dicit, non negat Deo visum; a Deo enim praeparatur
voluntas hominum: ut enim Deus honorificetur a sancto, Dei gratia
est.”
|
|
Ecce quid iste sapiat, si verbis Ambrosii delectatur, quod a
Deo praeparatur voluntas hominum, et nulla, vel non magna quaestio
est, quis vel quando perficiatur, dum tamen sine gratia Christi
idipsum fieri posse minime dubitetur. Deinde quantum erat, ut
attenderet iste unum versum de Ambrosii verbis quae posuit. Cum enim
ille dixisset,
|
“Nam cum Ecclesia ex gentibus, hoc est, ex
peccatoribus congregata sit, quomodo ex maculatis immaculata potest
esse, nisi primo per Christi gratiam, quod abluta delicto sit;
deinde, quod per qualitatem non peccandi abstineat a delictis?”
|
|
Ille
addidit, quod iste apparet cur addere noluerit: ait namque ille,
|
“Nec ab initio immaculata; humanae enim hoc impossibile naturae: sed
per Dei gratiam et qualitatem sui, quia jam non peccat, fit ut
immaculata videatur”
|
|
(Ambrosius, in Lucae caput 1). Haec
verba, iste cur non addiderit, quis non intelligat? Hoc agitur
utique nunc in hoc saeculo, ut ad istam, quam omnes sancti cupiunt,
immaculatissimam puritatem Ecclesia sancta perveniat, quae in futuro
saeculo neque aliquo malorum hominum sibi permixto, neque aliqua in se
lege peccati resistente legi mentis, ducat mundissimam vitam in
aeternitate divina. Tamen attendat iste quid secundum Scripturas
Ambrosius episcopus dixerit,
|
“Nec ab initio immaculata; humanae
enim hoc impossibile naturae.”
|
|
Utique enim ab initio dicit, quo ex
Adam nascimur. Nam et ipse Adam immaculatus procul dubio factus
est: sed in eis qui sunt natura filii irae, ducentes ex illo quod
vitiatum est in illo, ab initio esse immaculatos, humanae naturae
impossibile definivit.
|
|