|
76. Idem tractatur argumentum. Item Joannes Constantinopolitanus
episcopus cujus posuit sententiam, dicit peccatum non esse
substantiam, sed actum malignum: quis hoc negat? Et quia non est
naturale, ideo contra illud legem datam, et quod de arbitrii libertate
descendit: etiam hoc quis negat? Sed nunc agitur de humana natura
quae vitiata est; agitur et de gratia Dei qua sanatur per medicum
Christum, quo non indigeret si sana esset, quae ab isto tanquam
sana, vel tanquam sibi sufficiente voluntatis arbitrio, posse non
peccare defenditur.
77. Quis item christianus ignorat, quod beatissimum Xystum
Romanae Ecclesiae episcopum et Domini martyrem dixisse commemorat ,
Quia libertatem arbitrii sui permisit hominibus Deus, ut pure et sine
peccato viventes similes fiant Deo? Sed ad ipsum arbitrium pertinet
vocantem audire et credere, et ab eo in quem credit non peccandi
adjutorium postulare. Nam utique eum dicit, similes fiant Deo; per
charitatem Dei futuri sunt similes Deo, quae diffusa est in cordibus
nostris, non naturae possibilitate, nec libero arbitrio quod est in
nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et quod dicit
idem martyr, Templum sanctum est Deo mens pura, et altare optimum
est ei cor mundum et sine peccato; quis nescit ad istam perfectionem
perducendum cor mundum, dum interior homo renovatur de die in diem;
non tamen sine gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum? Item
quod ait ipse, Vir castus et sine peccato potestatem accepit a Deo
esse filius Dei; utique admonuit, ne cum quisque factus fuerit ita
castus et sine peccato (quod ubi et quando in eo perficiatur nonnulla
quaestio est, sed inter pios bene quaeritur, inter quos tamen constat
fieri posse, et sine mediatore Dei et hominum homine Christo Jesu
fieri non posse): tamen, ut dicere coeperam, prudenter Xystus
admonuit, ne cum fuerit quisque talis factus, et per hoc recte inter
filios Dei deputatus, putetur ipsius fuisse potestatis, quam per
gratiam accepit a Deo, cum eam non haberet in natura jam vitiata atque
depravata, sicut in Evangelio legitur, Quotquot autem receperunt
eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12):
quod utique non erant per naturam, nec omnino essent, nisi eum
recipiendo accepissent per ejus gratiam hujusmodi potestatem. Haec est
potestas, quam sibi vindicat fortitudo charitatis, quae non est in
nobis, nisi per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
|
|