|
78. Idem tractatur argumentum. Quod vero presbyter venerabilis
Hieronymus dixit, in iis quae illum dixisse commemorat, cum exponeret
quod scriptum est, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt:
|
“Quos non arguit conscientia ulla peccati;”
|
|
et adjecit:
|
“Mundus
mundo corde conspicitur, templum Dei non potest esse pollutum”
|
|
(Hieronymus, in caput V Matthaei): hoc utique agitur in nobis
conando, laborando, orando, impetrando, ut ad illam perfectionem,
in qua possimus Deum mundo corde conspicere, ejus gratia perducamur
per Jesum Christum Dominum nostrum. Item quod ait a memorato dictum
esse presbytero, Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad
virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur; alioquin ubi necessitas,
nec corona est (Id. contra Jovinianum, lib. 2), quis non
agnoscat? quis non toto corde suscipiat? quis aliter conditam humanam
neget esse naturam? Sed in recte faciendo ideo nullum est vinculum
necessitatis, quia libertas est charitatis .
|
|