|
79. Quaedam peccandi necessitas. Redi ergo ad apostolicam
sententiam: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per
Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). A quo, nisi
ab illo qui ascendit in altum, captivavit captivitatem, dedit dona
hominibus (Ephes. IV, 8)? Quod autem ex vitiis naturae, non
ex conditione naturae, sit quaedam peccandi necessitas, audiat homo,
atque ut eadem necessitas non sit, discat Deo dicere, De
necessitatibus meis educ me (Psal. XXIV, 17). Quia et in
hujusmodi oratione certamen est adversus tentatorem de ipsa contra nos
necessitate pugnantem; ac per hoc opitulante gratia per Jesum
Christum Dominum nostrum, et mala necessitas removebitur, et
libertas plena tribuetur.
|
|