CAPUT LXVII.

80. Duobus modis ut morbi, ita et peccata caventur. Veniamus ad nos: Item, inquit, Augustinus episcopus in libris de Libero Arbitrio, Quaecumque ista causa est voluntatis, si non potest ei resisti, sine peccato ei ceditur: si autem potest, non ei cedatur, et non peccabitur. An forte fallit incautum? ergo caveat, ne fallatur. An tanta fallacia est, ut caveri omnino non possit? Si ita est, nulla ergo peccata sunt. Quis enim peccat in eo quod caveri nullo modo potest? Peccatur autem: caveri igitur potest. Agnosco, verba mea sunt: sed etiam ipse dignetur agnoscere superius cuncta quae dicta sunt. De gratia quippe Dei agitur, quae nobis per Mediatorem medicina opitulatur, non de impossibilitate justitiae. Potest ergo ei causae, quaecumque illa est, resisti: potest plane. Nam in Possidius in hoc adjutorium postulamus, dicentes, Ne nos inferas in tentationem: quod adjutorium non posceremus, si resisti nullo modo posse crederemus. Potest peccatum caveri, sed opitulante illo, qui non potest falli. Nam et hoc ipsum ad cavendum peccatum pertinet, si veraciter dicimus, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 13, 12). Duobus enim modis etiam in corpore cavetur morbi malum; et ut non accidat, et ut si acciderit, cito sanetur: ut non accidat, caveamus dicendo, Ne nos inferas in tentationem; ut cito sanetur, caveamus dicendo, Dimitte nobis debita nostra. Sive ergo immineat, sive insit, caveri potest .

81. Sed ut non tantum illi, verum etiam iis qui eosdem libros meos, quos iste legit, de Libero Arbitrio non legerunt, atque illis non lectis, hunc forsitan legunt, de hac re sententia mea satis appareat, ex ipsis libris commemorare me oportet, quod iste si sentiret atque in suis litteris poneret, nulla inter nos de hac re controversia remaneret. Continuo quippe post verba mea quae iste commemoravit, quod occurrere poterat ipse subjeci, et quantum potui pertractavi, dicens: Et tamen etiam per ignorantiam facta quaedam improbantur, et corrigenda judicantur, sicut in divinis auctoritatibus legimus. Atque hinc adhibitis exemplis, etiam de infirmitate locutus sum, dicens: Sunt etiam necessitate facta improbanda, ubi vult homo recte facere, et non potest. Nam unde sunt illae voces,

“Non enim quod volo facio bonum; sed quod odi malum, hoc ago?”

Atque aliis in hanc sententiam commemoratis testimoniis divinorum eloquiorum:

“Sed haec,”

inquam,

“omnia hominum sunt voces ex illa mortis damnatione venientium. Nam si non est ista poena hominis, sed natura, nulla ista peccata sunt.”

Deinde paulo post:

“Relinquitur ergo,”

inquam,

“ut haec poena justa de damnatione hominis veniat. Nec mirandum est quod vel ignorando non habet liberum arbitrium voluntatis ad eligendum quid recte faciat: vel resistente carnali consuetudine, quae violentia mortalis successionis quodam modo naturaliter inolevit, videat quid recte faciendum sit, et velit, nec possit implere. Illa est enim peccati poena justissima, ut amittat quisque quo bene uti noluit, cum sine ulla posset difficultate, si vellet: id est autem, ut qui sciens recte non facit, amittat scire quid rectum sit; et qui recte facere cum posset noluit, amittat posse cum velit. Nam sunt revera omni peccanti animae duo ista poenalia, ignorantia et difficultas. Ex ignorantia dehonestat error, ex difficultate cruciatus affligit. Sed approbare falsa pro veris, ut erret invitus, et resistente atque torquente dolore carnalis vinculi non posse a libidinosis operibus temperare, non est natura instituti hominis, sed poena damnati. Cum autem de libera voluntate recte faciendi loquimur, de illa scilicet in qua homo factus est, loquimur.”

Hinc jam hominibus de ipsius ignorantiae difficultatisque in prolem primi hominis trajectis vitiis atque transfusis, velut justam querelam deponentibus ita responsum est.

“Quibus breviter,”

inquam,

“respondetur, ut quiescant, et adversus Deum murmurare desistant. Recte enim fortasse quererentur, si erroris et libidinis nullus hominum victor existeret: cum vero ubique sit praesens, qui multis modis per creaturam sibi Domino servientem, aversum vocet, doceat credentem, consoletur sperantem, diligentem adhortetur, conantem adjuvet, exaudiat deprecantem; non tibi deputatur ad culpam quod invitus ignoras; sed quod negligis quaerere quod ignoras; neque illud quod vulnerata membra non colligis, sed quod volentem sanare contemnis.”

Ita et exhortatus sum, quantum potui, ad recte vivendum; et gratiam Dei non evacuavi, sine qua natura humana jam contenebrata atque vitiata illuminari non potest et sanari: de qua re cum istis tota vertitur quaestio, ne gratiam Dei quae est in Christo Jesu Domino nostro, perversa naturae defensione frustremus. De qua natura item paulo post dixi (De Libero Arbitrio, lib. 3; n. 50-54):

“Etiam ipsam naturam aliter dicimus, cum proprie loquimur, naturam hominis in qua primum in suo genere inculpabilis factus est: aliter istam, in qua ex illius damnati poena et ignari et carni subditi nascimur; juxta quem modum dicit Apostolus, Fuimus enim et nos naturaliter filii irae, sicut et caeteri (Ephes. II, 3). ”