|
82. Quomodo adhortandi ad fidem, ad poenitentiam, ad profectum.
Si ergo volumus animos ad recte vivendum frigidos et pigros christianis
exhortationibus excitare et accendere; primitus exhortemur ad fidem,
qua christiani fiant, et ejus nomini subjiciantur, sine quo salvi esse
non possunt. Si autem jam christiani sunt, et recte vivere
negligunt; verberentur terroribus, et praemiorum laudibus erigantur:
ita sane, ut non solum ad bonas actiones, verum etiam ad pias
orationes eos exhortari meminerimus, atque hac instruere sanitate
doctrinae, ut et illinc gratias agant, cum instituerint bene vivere,
quod aliquid sine difficultate fecerint; et ubi difficultatem aliquam
sentiunt, fidelissimis et perseverantissimis precibus et misericordiae
promptis operibus facilitatem a Domino impetrare persistant. Sic
autem proficientes, ubi et quando plenissima justitia perficiantur,
non nimis curo: ubicumque autem et quandocumque perfecti fuerint,
nonnisi gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum perfici posse
confirmo. Sane quando liquido cognoverint nullum peccatum se habere,
non se dicant habere peccatum , ne veritas in eis non sit: sicut in
eis veritas non est, qui cum habeant, non habere se dicunt.
|
|