CAPUT LXIX.

83. Nihil impossibile Deus praecipit, quia omnia facilia charitati. Valde autem bona sunt praecepta, si legitime his utamur (I Tim. I, 8). Eo quippe ipso quo firmissime creditur, Deum justum et bonum impossibilia non potuisse praecipere; hinc admonemur, et in facilibus quid agamus, et in difficilibus quid petamus. Omnia quippe fiunt facilia charitati: cui uni Christi sarcina levis est (Matth. XI, 30), aut ea una est sarcina ipsa quae levis est. Secundum hoc dictum est, Et praecepta ejus gravia non sunt (I Joan. V, 3): ut cui gravia sunt, consideret non potuisse divinitus dici, gravia non sunt, nisi quia potest esse cordis affectus cui gravia non sunt, et petat quo destituitur, ut impleat quod jubetur. Et quod dicitur ad Israel in Deuteronomio, si pie, si sancte, si spiritualiter intelligatur, hoc idem significat: quia utique cum hoc testimonium commemorasset Apostolus, Prope te est verbum in ore tuo, et in corde tuo (quod hic habet, in manibus tuis ; in corde enim sunt spirituales manus); hoc est, inquit, verbum fidei quod praedicamus (Deut. XXX, 14; Rom. X, 8). Conversus ergo quisque, sicut ibi praecipitur, ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua, mandatum Dei non habebit grave. Quomodo est enim grave, cum sit dilectionis mandatum? Aut enim quisque non diligit, et ideo grave est: aut diligit, et grave esse non potest. Diligit autem, si quod illic admonetur Israel, conversus fuerit ad Dominum Deum suum ex toto corde suo, et ex tota anima sua. Mandatum, inquit, novum do vobis, ut vos invicem diligatis (Joan. XIII, 34): et, Qui diligit proximum, legem implevit: et, Plenitudo legis, charitas (Rom. XIII, 8 et 10). Secundum hoc et illud dictum est, Si ambularent semitas bonas, invenis, sent utique semitas justitiae leves (Prov. II, 20, sec. LXX). Quomodo ergo dicitur, Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras (Psal. XVI, 4); nisi quia utrumque verum est? Durae sunt timori, leves amori.