CAPUT LXX.

84. Charitatis gradus faciunt et justitiae gradus. Charitas ergo inchoata, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est; charitas magna, magna justitia est; charitas perfecta, perfecta justitia est: sed charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quae tunc maxima est in hac vita, quando pro illa ipsa contemnitur vita: sed miror si non habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Ubicumque autem et quandocumque ita plena sit , ut ei non sit quod adjiciatur; non tamen diffunditur in cordibus nostris, vel naturae, vel voluntatis opibus quae sunt in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus est nobis, qui et infirmitati nostrae opitulatur, et sanitati cooperatur. Ipsa est enim gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum, cui est cum Patre et Spiritu sancto aeternitas, bonitas, in saecula saeculorum. Amen.