|
6. Pelagianorum ingenia fortissima et celerima. Hoc si secundum
Scripturas sapiamus; non cogimur contra christianam gratiam
disputare, et ea dicere quibus demonstrare conemur, naturam humanam
neque in parvulis medico indigere quia sana est, et in majoribus sibi
ipsam ad justitiam, si velit, posse sufficere. Acute quippe videntur
haec dici, sed in sapientia verbi, qua evacuatur crux Christi (I
Cor. I, 17). Non est ista desursum sapientia descendens
(Jacobi III, 15). Nolo quod sequitur dicere, ne amicis
nostris quorum fortissima et celerrima ingenia non in perversum, sed in
directum currere volumus, facere existimemur injuriam.
|
|