|
7. Aggreditur libri Pelagii refutationem. Inter esse et posse
distinctio Pelagii. Quanto igitur zelo accensus est libri hujus,
quem misistis, conditor, adversus eos qui peccatis suis patrocinium de
naturae humanae infirmitate perquirunt; tanto et multo ardentiore zelo
nos oportet accendi, ne evacuetur crux Christi. Evacuatur autem, si
aliquo modo praeter illius Sacramentum ad justitiam vitamque aeternam
perveniri posse dicatur: quod in libro isto agitur, nolo dicere ab
sciente, ne illum qui eum scripsit, ne christianum quidem habendum
judicem; sed quod magis credo, a nesciente: magnis sane viribus; sed
eas sanas volo, non quales phrenetici habere consuerunt.
8. Nam prius distinguit, aliud esse quaerere, an possit aliquid
esse, quod ad solam possibilitatem pertinet: aliud, utrumne sit.
Hanc distinctionem veram esse nemo ambigit: consequens enim est ut
quod est, esse potuerit; non est autem consequens ut quod esse
potest, etiam sit. Quia enim Dominus Lazarum suscitavit (Joan.
XI, 43, 44), sine dubio potuit: quia vero Judam non
suscitavit , numquid dicendum est, Non potuit? Potuit ergo, sed
noluit. Nam si voluisset, eadem etiam hoc potestate fecisset; quia
et Filius quos vult vivificat (Joan. V, 21). Sed hac
distinctione vera atque manifesta quo tendat, et quid efficere
conetur, advertite: Nos, inquit, de sola possibilitate tractamus;
de qua nisi quid certum constiterit, transgredi ad aliud, gravissimum
esse atque extra ordinem ducimus. Hoc versat multis modis et sermone
diuturno, ne quis eum aliud, quam de non peccandi possibilitate
quaerere existimet. Unde inter multa quibus id agit, etiam hoc
dicit: Idem iterum repeto, Ego dico posse esse hominem sine
peccato. Tu quid dicis? Non posse esse hominem sine peccato? Neque
ego dico, inquit, hominem esse sine peccato, neque tu dicis non esse
hominem sine peccato: de posse et non posse, non de esse et non esse
contendimus. Deinde nonnulla eorum quae adversus eos de Scripturis
proferri solent, ad istam quaestionem non pertinere, in qua
quaeritur, possitne an non possit homo esse sine peccato, ita
commemorat: Nam
inquit,
(Job
XIV, 4, sec. LXX). Et,
|
“Non est homo qui non peccet”
|
|
(III Reg. VIII, 46); et,
|
“Non est justus in terra”
|
|
(Eccle. VII, 21); et,
|
“Non est qui faciat bonum”
|
|
(Psal. XIII, 1); et caetera his similia, inquit, ad non
esse, non ad non posse proficiunt. Hujusmodi enim exemplis
ostenditur, quales homines quidam tempore aliquo fuerint; non quod
aliud esse non potuerint: unde et jure inveniuntur esse culpabiles.
Nam si idcirco tales fuerunt, quia aliud esse non potuerunt, culpa
carent.
|
|