S. Aurelii Augustini Hipponensis Episcopi

DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA AD VALERIUM COMITEM LIBRI DUO


ADMONITIO IN SUBSEQUENTES LIBROS DE NUPTIIS ET CONCUPISCENTIA.

Duos ad Valerium comitem libros cum recenseret Augustinus, eos responsioni ad Arianorum sermonem quae post Gesta cum Emerito locata est, proxime subjunxit. Haec porro Gesta consignantur anno Christi 418, die 20 septembris. Quapropter subsequentium librorum, saltem priorem aut hoc ipso anno 418 labente, aut incipiente 419, scriptum fuisse nulli dubitamus. Enim vero de priore isto libro ipse Augustinus in libro primo contra duas Epistolas Pelagianorum, n. 9, dicit:

“ Librum autem meum, contra quem se quatuor libellis respondisse commemorat, post damnationem Pelagii Coelestiique conscripsi. Quod ideo dicendum, ”

inquit,

“ putavi, quoniam iste dicit ab inimicis suis in odium veritatis dicta mea fuisse suscepta; ne ideo quisquam existimet, propter hunc librum meum inimicos gratiae Christi novos haereticos fuisse damnatos. ”

Quibus ex verbis facile intelligas, priorem hunc librum, damnatis anno 418 Pelagianis, in lucem sub idem fere tempus prodiisse.

Liber, mox ut prodiit, palam reprehendi coepit a Pelagianis, qui ejus lectione Catholicorum animos in odium illorum haeresis commoveri intelligebant. Inter eos Julianus Pelagianae haeresis sublevandae studio ardens, quatuor libris unum illum Augustini statim aggressus est. De his Juliani libris nonnulla decerpsit quispiam, et decerpta comiti Valerio misit. Valerius Ravenna Romam ad Alypium perferenda curavit, ut ipse in Africam reversus, praeter litteras quibus gratias ob librum priorem sibi nuncupatum agebat idem Valerius, etiam excerpta illa quantocius refellenda Augustino traderet. Haec Augustinus ex opere Juliani collecta esse statim persensit: et quanquam magis vellet illis non ante respondere, quam integrum opus unde fuerant desumpta, accepisset, tamen sibi festinandum existimavit, ut Valerio comiti satisfaceret. His ergo nulla interposita mora respondens, alterum sub eadem inscriptione de Nuptiis et Concupiscentia librum composuit, quem anno Christi 420 adscribendum arbitramur: quippe cum eum confestim post acceptas de priore libro gratiarum actiones scripserit sanctus Doctor, nec videatur verisimile, Valerium, ut hanc grati animi significationem testaretur, totos duos annos aut plures exspectasse.

Valerius autem ille, quem Illustris et Comitis titulo Augustinus exornat, negotiis publicis implicabatur, non forensibus illis quidem, sed bellicis. Unde non facile adducimur, ut cum viro erudito ipsum illum esse existimemus, qui fuit comes rei privatae anno 425, consul anno 432, denique magister officiorum sub Theodosio juniore anno 435. Etenim nec ea munera pertinebant ad militiam, nec praefectis Theodosianis quidquam erat cum Honorianis commune.