|
Domino illustri et merito praestantissimo, atque in Christi
dilectione charissimo filio VALERIO, AUGUSTINUS, in
Domino salutem.
1. Cum diu moleste haberem quod aliquoties scripserim, et nulla tuae
Sublimitatis rescripta meruerim, repente epistolas tres tuae
Benignitatis accepi: unam non ad me solum datam per coepiscopum meum
Vindemialem, et non longe post per compresbyterum Firmum duas; qui
vir sanctus, nobisque, ut ab illo scire potuisti, familiarissima
charitate conjunctus, multa nobiscum de tua excellentia colloquendo,
et veraciter insinuando qualem te in Christi visceribus noverit, non
solum eas quas memoratus episcopus, vel quas ipse attulit, sed etiam
illas quas non accepisse querebamur, litteras vicit. Et ideo de te
narratio ejus suavior nobis erat, quia ea dicebat, quae ipse non
posses, ne quidem me inquirente rescribere, ne tuarum laudum, quod
sancta Scriptura prohibet (Prov. XXVII, 2), fieres
praedicator. Quanquam et ego verear haec ad te scribere, ne
suspicionem adulantis incurram, domine illustris et merito
praestantissime, atque in Christi dilectione charissime fili.
2. Laudes itaque tuas in Christo, sive magis in te laudes
Christi, vide quid mihi delectationis et laetitiae fuit audire ab illo
qui nec fallere me posset propter fidem suam, et eas ignorare non
posset propter amicitiam tuam. Sed alia et ab aliis, etsi non tam
multa vel certa, verumtamen audivimus, fides tua quam sit sana et
catholica, quam pia exspectatio futurorum, quae Dei fratrumque
dilectio, quam non superbae sapias in excelsis honoribus, nec speres
in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, et dives sis in operibus
bonis (I Tim. VI, 17, 18); quam sit domus tua requies
solatiumque sanctorum, et terror impiorum: quanta tibi cura sit, ne
quis insidietur membris Christi, coopertus velamine nominis Christi,
sive in veteribus ejus, sive in recentioribus inimicis; quamque sis
eorumdem inimicorum providus saluti, infestus errori. Haec atque
hujusmodi, ut dixi, et ab aliis solemus audire; sed nunc ea per
supradictum fratrem plura et testatiora cognovimus.
3. Porro autem de pudicitia conjugali, ut eam quoque in te laudare
et amare possimus, numquid audiremus, nisi ab aliquo interiore
familiari tuo, qui vitam tuam, non in superficie, sed penitus
nosset? De hoc itaque tuo bono, Dei dono, me quoque delectat
familiarius, et aliquanto diutius loqui tecum. Scio me non esse oneri
tibi, si aliquid prolixum mitto, quod legendo, diutius sis nobiscum.
Nam et hoc comperi, quod inter tuas multas magnasque curas facile ac
libenter legas, nostrisque opusculis, etiam quae ad alios
conscripsimus, si qua in manus tuas venire potuerunt, admodum
delecteris; quanto magis quod ad te scribitur, ubi tanquam praesenti
loquar, et advertere dignaberis attentius, et accipere gratius? Ab
hac ergo epistola perge ad librum, quem simul misi, qui tuae
Reverentiae et cur conscriptus sit, et cur ad te potissimum missus,
ipse suo principio commodius intimabit.
|
|