|
10. Cur viro plures aliquando uxores, nunquam autem feminae plures
viros habere permissum. Natura principiorum singularitatem amat. Nam
si Deo patrum nostrorum, qui etiam noster est, illa numerositas
conjugum propterea non displicuisset, ut copiosius se libido jactaret,
ita etiam sanctae feminae servissent pluribus singulae: quod si aliqua
faceret, quid eam nisi concupiscentiae turpitudo compelleret, ut
plures viros haberet, quando ista licentia plures filios non haberet?
Verumtamen magis pertinere ad nuptiarum bonum, non unum et multas,
sed unum et unam, satis indicat ipsa prima divinitus facta conjugum
copula, ut inde connubia sumerent initium, ubi honestius attenderetur
exemplum. Progrediente autem genere humano, junctae sunt quibusdam
bonis viris bonae feminae, singulis plures. Unde apparet et illud
dignitatis magis appetisse modestiam, et hoc fecunditatis permisisse
naturam. Nam et principatus magis naturaliter unius in multos, quam
in unum potest esse multorum. Nec dubitari potest naturali ordine
viros potius feminis, quam viris feminas principari. Quod servans
Apostolus ait, Caput mulieris vir (I Cor. XI, 3); et,
Mulieres, subditae estote viris vestris (Coloss. III, 18):
et apostolus Petrus, Quomodo Sara, inquit, obsequebatur Abrahae,
dominum illum vocans (I Petr. III, 6). Quod licet ita sese
habeat, ut natura principiorum amet singularitatem, facilius autem
pluralitatem videamus in subditis: tamen plures feminae uni viro
nunquam licite jungerentur, nisi ex hoc plures filii nascerentur.
Unde si una concumbat cum pluribus, quia non est ei hinc multiplicatio
prolis, sed frequentatio libidinis, conjux non potest esse, sed
meretrix.
|
|