|
12. Mutuum continentiae votum conjugium non dirimit. Verum
conjugium inter Mariam et Joseph. Joseph quomodo pater Christi.
In matrimonio Mariae et Joseph omnia fuere conjugii bona. Quibus
vero placuerit ex consensu, ab usu carnalis concupiscentiae in
perpetuum continere, absit ut inter illos vinculum conjugale rumpatur:
imo firmius erit, quo magis ea pacta secum inierint, quae charius
concordiusque servanda sunt, non voluptariis nexibus corporum, sed
voluntariis affectibus animorum. Neque enim fallaciter ab angelo
dictum est ad Joseph, Noli timere accipere Mariam conjugem tuam
(Matth. I, 20). Conjux vocatur ex prima fide desponsationis,
quam concubitu nec cognoverat, nec fuerat cogniturus: nec perierat,
nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura
erat carnis ulla commixtio. Erat quippe illa virgo ideo et sanctius et
mirabilius jucunda suo viro, quia etiam fecunda sine viro, prole
dispar, fide compar. Propter quod fidele conjugium parentes Christi
vocari ambo meruerunt, et non solum illa mater, verum etiam ille pater
ejus, sicut conjux matris ejus, utrumque mente, non carne. Sive
tamen ille pater sola mente, sive illa mater et carne, parentes tamen
ambo humilitatis ejus, non sublimitatis; infirmitatis, non
divinitatis. Neque enim mentitur Evangelium, ubi legitur: Et erant
pater ejus et mater mirantes super his quae dicebantur de illo. Et
alio loco: Et ibant parentes ejus per omnes annos in Jerusalem.
Item paulo post: Et dixit mater ejus ad illum: Fili, quid fecisti
nobis sic? Ecce pater tuus et ego dolentes quaerebamus te. At ille
ut ostenderet habere se praeter illos patrem, qui eum genuit praeter
matrem, respondit eis: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis
quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Et rursum, ne
hoc dicto parentes illos negasse putaretur, Evangelista secutus
adjunxit: Et ipsi non intellexerunt verbum quod locutus est ad illos.
Et descendit cum eis, et venit Nazareth, et erat subditus illis
(Luc. II, 33, 41, 48-51). Quibus subditus, nisi
parentibus? Quis autem subditus, nisi Jesus Christus, qui cum in
forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo? Cur
ergo illis subditus, qui longe infra formam Dei erant, nisi quia
semetipsum exinanivit formam servi accipiens (Philip. II, 6,
7), cujus formae parentes erant? Sed cum illo non seminante illa
peperisset, profecto nec ipsius formae servi parentes ambo essent,
nisi inter se etiam sine carnis commixtione conjuges essent. Unde et
series generationum, cum parentes Christi connexione successionis
commemorantur, usque ad Joseph potius sicut factum est, fuerat
perducenda (Matth. I, 16, et Luc. III, 23); ne in illo
conjugio, virili sexui utique potiori fieret injuria, cum veritati
nihil periret quia ex semine David, ex quo venturus praedictus est
Christus, et Joseph erat et Maria.
13. Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus
Christi, proles, fides, sacramentum. Prolem cognoscimus ipsum
Dominum Jesum: fidem, quia nullum adulterium: sacramentum quia
nullum divortium.
|
|