|
Omnis quae de concubitu nascitur, caro peccati est. Solus ibi
nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat
sine illa carnis pudenda concupiscentia, quae accidit ex peccato, sine
qua concipi voluit, qui futurus erat sine peccato, non in carne
peccati, sed in similitudine carnis peccati (Rom. VIII, 3):
ut hinc etiam doceret, omnem quae de concubitu nascitur, carnem esse
peccati; quandoquidem sola quae non inde nata est, non fuit caro
peccati. Quamvis conjugalis concubitus qui fit intentione generandi,
non sit ipse peccatum: quia bona voluntas animi, sequentem ducit, non
ducentem sequitur corporis voluptatem; nec humanum arbitrium trahitur
subjugante peccato, cum juste redigitur in usum generandi plaga
peccati. Hujus plagae quidam pruritus in adulteriorum et fornicationum
et quorumlibet stuprorum atque immunditiarum foeditatibus regnat; in
connubiorum vero necessitudinibus servit. Ibi de domino tali turpitudo
damnatur, hic de pedissequo tali honestas verecundatur. Non est
igitur haec libido nuptiarum bonum, sed obscoenitas peccantium,
necessitas generantium, lasciviarum ardor, nuptiarum pudor. Cur ergo
non conjuges maneant, qui ex consensu concumbere desinunt; si
manserunt conjuges Joseph et Maria, qui concumbere nec coeperunt?
|
|