CAPUT XIII.

14. Ante Christum tempus nubendi, post Christum continendi tempus est. Haec enim propagatio filiorum, quae in sanctis patribus propter generandum et conservandum populum Dei, in quo prophetiam Christi praecedere oportuit, officiosissima fuit, nunc jam non habet illam necessitatem. Patet quippe jam ex omnibus gentibus spiritualiter gignendorum, undecumque carnaliter nati fuerint, copia filiorum. Et quod scriptum est, Tempus amplectendi, et tempus continendi ab amplexu (Eccle. III, 5); per illud atque hoc tempus agnoscitur distributum. Illud quippe fuit amplectendi, hoc autem continendi ab amplexu.

15. Itaque et Apostolus cum hinc loqueretur, ait: Hoc autem dico, fratres: tempus breve est; reliquum est et ut qui habent uxores tanquam non habentes sint; et qui flent, tanquam non flentes; et qui gaudent, tanquam non gaudentes; et qui emunt, tanquam non possidentes ; et qui utuntur hoc mundo, tanquam non utantur: praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos sine sollicitudine esse. Haec omnia, ut exponendo aliquid hinc breviter dicam, sic existimo intelligenda. Hoc, inquit, dico, fratres: tempus breve est: non adhuc populus Dei propagandus est generatione carnaliter, sed jam regeneratione spiritualiter colligendus. Reliquum est ergo, ut et qui habent uxores, non carnali concupiscentiae subjugentur; et qui flent tristitia praesentis mali, gaudeant spe futuri boni; et qui gaudent propter temporale aliquod commodum, timeant aeternum judicium; et qui emunt, sic habendo possideant, ut amando non haereant; et qui utuntur hoc mundo, transire se cogitent, non manere. Praeterit enim figura hujus mundi. Volo vos, inquit, sine sollicitudine esse: hoc est, volo sursum cor in his quae non praetereunt, vos habere. Deinde subjungit et dicit: Qui sine uxore est, cogitat ea quae sunt Domini, quomodo placeat Domino: qui autem matrimonio junctus est, cogitat quae sunt mundi, quomodo placeat uxori (I Cor. VII, 29-33). Atque ita quodam modo exponit quod supra dixerat, Qui habent uxores, tanquam non habentes sint. Qui enim sic habent uxores, ut cogitent ea quae sunt Domini, quomodo placeant Domino, nec in his quae sunt mundi, cogitent placere uxoribus, tanquam non habentes sunt. Quod facilius fit , quando et uxores tales sunt, ut eis mariti non ideo placeant, quia divites, quia sublimes, quia genere nobiles, quia carne amabiles: sed quia fideles, quia religiosi, quia pudici, quia viri boni sunt.