|
16. Intemperantia quaedam in conjugibus toleranda. Usus matrimonii
ob solam libidinis voluptatem non caret culpa, sed propter nuptias
veniali. Verum in conjugatis, ut haec optanda atque laudanda, sic
alia toleranda sunt, ne in damnabilia flagitia, id est, in
fornicationes vel adulteria corruatur. Propter quod vitandum malum,
etiam illi concubitus conjugum, qui non fiunt causa generandi, sed
victrici concupiscentiae serviunt, in quibus jubentur non fraudare
invicem, ne tentet eos satanas propter intemperantiam suam; non quidem
secundum imperium praecipiuntur, tamen secundum veniam conceduntur.
Sic enim scriptum est: Uxori vir debitum reddat, similiter autem et
uxor viro. Mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir:
similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet, sed mulier.
Nolite invicem fraudare, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis
orationi; et iterum ad idipsum estote: ne tentet vos satanas propter
intemperantiam vestram. Hoc autem dico secundum veniam, non secundum
imperium (I Cor. VII, 3-6). Ubi ergo venia danda est,
aliquid esse culpae nulla ratione negabitur. Cum igitur culpabilis non
sit generandi intentione concubitus, qui proprie nuptiis imputandus
est; quid secundum veniam concedit Apostolus, nisi quod conjuges,
dum se non continent, debitum ab alterutro carnis exposcunt, non
voluntate propaginis, sed libidinis voluptate? Quae tamen voluptas
non propter nuptias cadit in culpam, sed propter nuptias accipit
veniam. Quocirca etiam hinc sunt laudabiles nuptiae, quia et illud
quod non pertinet ad se, ignosci faciunt propter se. Neque enim etiam
iste concubitus quo servitur concupiscentiae, sic agitur, ut
impediatur fetus, quem postulant nuptiae.
|
|