|
18. Infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum,
excipiatur honestate nuptiarum. Quia igitur nuptiae tales esse non
possunt quales primorum hominum, si peccatum non praecessisset, esse
potuerunt; sint tales quales sanctorum patrum fuerunt, ut pudenda
carnis concupiscentia, quae in paradiso nec ante peccatum fuit, nec
post peccatum esse permissa est; quia necesse est in corpore mortis
hujus ut sit, non ei serviatur, sed ipsa potius nonnisi ad propagandam
prolem servire cogatur. Aut quia hoc tempus, quod jam esse diximus
continendi ab amplexu, non habet hujus officii necessitatem, adjacente
undique in omnibus gentibus tanta fertilitate gignendorum spiritualiter
filiorum; illud potius excellentis continentiae bonum, qui potest
capere, capiat. Qui vero id capere non potest, et si acceperit
uxorem, non peccat: et femina si se non continet, nubat. Bonum est
enim homini mulierem non tangere. Verum quia non omnes capiunt verbum
hoc, sed quibus datum est (Matth. XIX, 12, 11); restat ut
propter fornicationes unusquisque suam uxorem habeat, et unaquaeque
virum suum habeat (I Cor. VII, 28, 1, 2): ac sic
infirmitas incontinentiae, ne cadat in ruinam flagitiorum, excipiatur
honestate nuptiarum. Quod enim ait Apostolus de feminis, Volo
igitur juniores nubere; hoc et de maribus dici potest, Volo juniores
uxores ducere: ut ad utrumque sexum pertineat, filios procreare,
patres et matresfamilias esse, nullam occasionem dare adversario
maledicti gratia (I Tim. V, 14).
|
|