CAPUT XVII.

19. Nuptialia bona. In nuptiis tamen bona nuptialia diligantur, proles, fides, sacramentum. Sed proles, non ut nascatur tantum, verum etiam ut renascatur: nascitur namque ad poenam, nisi renascatur ad vitam. Fides autem, non qualem habent inter se etiam infideles zelantes carnem. Quis enim vir, quamlibet impius, vult adulteram uxorem? aut quae mulier, quamlibet impia, vult adulterum virum? Hoc in connubio bonum naturale est quidem, carnale tamen. Sed membrum Christi conjugis adulterium conjugi debet timere, non sibi; et a Christo sperare fidei praemium, quam exhibet conjugi. Sacramentum vero, quod nec separati nec adulterati amittunt, conjuges concorditer casteque custodiant . Solum est enim quod etiam sterile conjugium tenet jure pietatis, jam spe fecunditatis amissa propter quam fuerat copulatum. Haec bona nuptialia laudet in nuptiis, qui laudare vult nuptias. Carnis autem concupiscentia non est nuptiis imputanda, sed toleranda. Non est enim ex naturali connubio veniens bonum, sed ex antiquo peccato accidens malum.