|
20. Cur e sancto conjugio nascantur filii irae. Propter hanc ergo
fit ut etiam de justis et legitimis nuptiis filiorum Dei, non filii
Dei, sed filii saeculi generentur: quia et ii qui generant, si jam
regenerati sunt, non ex hoc generant ex quo filii Dei sunt, sed ex
quo adhuc filii saeculi. Dominica quippe sententia est, Filii hujus
saeculi generant, et generantur (Luc. XX, 34). Ex quo itaque
sumus adhuc filii hujus saeculi, exterior homo noster corrumpitur, ex
hoc et hujus saeculi filii generantur, nec filii Dei nisi regenerentur
fiunt: sed ex quo sumus filii Dei, interior de die in diem renovatur
(II Cor. IV, 16). Quamvis et ipse exterior per lavacrum
regenerationis sanctificatus sit, et spem futurae incorruptionis
acceperit, propter quod et templum Dei merito dicitur: Corpora
vestra, inquit Apostolus, templum in vobis Spiritus sancti est,
quem habetis a Deo: et non estis vestri; empti enim estis pretio
magno. Glorificate ergo et portate Deum in corpore vestro (I Cor.
VI, 19, 20). Hoc totum non solum propter praesentem
sanctificationem, sed maxime propter illam spem dictum est, de qua
idem alio loco dicit: Sed et nos ipsi primitias spiritus habentes, et
ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes,
redemptionem corporis nostri. Si ergo redemptio corporis nostri,
secundum Apostolum, exspectatur; profecto quod exspectatur, adhuc
speratur, nondum tenetur. Unde adjungit et dicit: Spe enim salvi
facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt
quis, quid sperat? Si autem quod non videmus, speramus, per
patientiam exspectamus (Rom. VIII, 23-25). Non itaque
per hoc quod exspectamus, sed per hoc quod toleramus, carnales filii
propagantur. Absit ergo ut fidelis homo (Coloss. III, 19),
cum audit ab Apostolo, Diligite uxores vestras, concupiscentiam
carnis diligat in uxore, quam nec in se ipso debet diligere, audiens
alterum apostolum, Nolite diligere mundum, nec ea quae in mundo
sunt: quisquis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo;
quia omnia quae in mundo sunt, concupiscentia carnis est, et
concupiscentia oculorum, et ambitio saeculi, quae non est a Patre,
sed ex mundo est. Et mundus transibit et concupiscentia ejus: qui
autem fecerit voluntatem Dei, manet in aeternum, sicut et Deus manet
in aeternum (I Joan. II, 15-17).
|
|