|
1. De hujus operis argumento. Haeretici novi, dilectissime fili
Valeri, qui medicinam Christi, qua peccata sanantur, carnaliter
natis parvulis necessariam non esse, contendunt, damnatores nos esse
nuptiarum, operisque divini quo ex maribus et feminis Deus homines
creat, invidiosissime clamitant: quoniam dicimus, eos qui de tali
commixtione nascuntur, trahere originale peccatum, de quo Apostolus
ait, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum
mors; et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt
(Rom. V, 12): eosque, de parentibus qualibuscumque nascantur,
non negamus adhuc esse sub diabolo, nisi renascantur in Christo; et
per ejus gratiam de potestate eruti tenebrarum, in regnum illius, qui
ex eadem sexus utriusque commixtione nasci noluit, transferantur
(Coloss. I, 13). Hoc ergo quia dicimus, quod antiquissima
atque firmissima catholicae fidei regula continetur, isti novelli et
perversi dogmatis assertores, qui nihil peccati esse in parvulis
dicunt, quod lavacro regenerationis abluatur, tanquam damnemus
nuptias, et tanquam opus Dei, hoc est, hominem qui ex illis
nascitur, opus diaboli esse dicamus, infideliter vel imperite
calumniantur. Nec advertunt quod ita nuptiarum bonum malo originali,
quod inde trahitur, non potest accusari; sicut adulteriorum et
fornicationum malum bono naturali, quod inde nascitur, non potest
excusari. Nam sicut peccatum, sive hinc, sive inde a parvulis
trahatur, opus est diaboli: sic homo, sive hinc, sive inde
nascatur, opus est Dei. Intentio igitur hujus libri haec est, ut
quantum nos Dominus adjuvare dignatur, carnalis concupiscentiae
malum, propter quod homo, qui per illam nascitur, trahit originale
peccatum, discernamus a bonitate nuptiarum. Haec enim, quae ab
impudentibus impudenter laudatur, pudenda concupiscentia nulla esset,
nisi homo ante peccasset: nuptiae vero essent, etiamsi nemo
peccasset; fieret quippe sine isto morbo seminatio filiorum in corpore
vitae illius, sine quo nunc fieri non potest in corpore mortis hujus
(Rom. VII, 24).
|
|