CAPUT XIX.

21. Ita ex justis nascuntur peccatores, ut oleastri ex oleis. Ex hac igitur concupiscentia carnis quod nascitur, utique mundo, non Deo nascitur: Deo autem nascitur, cum ex aqua et Spiritu renascitur. Hujus concupiscentiae reatum regeneratio sola dimittit: ac per hoc generatio trahit . Ergo quod generatum est, regeneretur, ut similiter, quia non potest aliter, quod tractum est remittatur . Ut enim quod dimissum est in parente, trahatur in prole , miris quidem modis fit, sed tamen fit. Haec invisibilia et infidelibus incredibilia, sed tamen vera, ut haberent aliquod visibile exemplum, hoc in quibusdam arbustis divina providentia procuravit. Cur enim non credamus, propter hoc esse institutum, ut ex oliva nascatur oleaster? An credendum non est, in aliqua re quae creata est ad usus hominum, Creatorem providisse et instituisse, quod ad generis humani valeret exemplum? Mirum est ergo quemadmodum a peccati vinculo per gratiam liberati, gignant tamen eodem vinculo obstrictos, quos eodem modo oporteat liberari: fatemur, mirum est. Sed quod lateret fetus oleastrorum etiam in seminibus olearum, quando et hoc crederetur, nisi experientia probaretur? Proinde sicut gignitur ex oleastri semine oleaster, et ex oleae semine nonnisi oleaster, cum inter oleastrum et oleam plurimum distet: ita gignitur et de carne peccatoris et de carne justi uterque peccator, quamvis inter peccatorem et justum plurimum distet. Gignitur autem peccator actu adhuc nullus, et ortu novus, sed reatu vetus: homo a creatore, captivus a deceptore, indigens redemptore. Sed quaeritur quomodo trahi possit captivitas prolis, etiam de parentibus jam redemptis. Et quia non facili ratione indagatur, nec sermone explicatur, ab infidelibus non creditur: quasi et illud quod de oleastro et de olea diximus, ut generis dissimilis sit fetus similis, facile aliqua invenit ratio vel explicat sermo . Sed hoc ab eo qui experiri voluerit, cerni potest: sit ergo in exemplo, unde et illud credatur quod cerni non potest.