CAPUT XX.

22. Etiam infantes non baptizatos esse in diaboli potestate. Exorcismus in parvulis, et renuntiatio diabolo. Non enim fides dubitat christiana, quam novi haeretici oppugnare coeperunt, et eos qui lavacro regenerationis abluuntur, redimi de diaboli potestate; et eos qui nondum tali regeneratione redempti sunt, etiam parvulos filios redemptorum sub ejusdem diaboli esse potestate captivos, nisi et ipsi eadem Christi gratia redimantur. Ad omnes namque pertinere non dubitamus aetates, illud de quo Apostolus loquitur beneficium Dei: Qui eruit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum Filii charitatis suae (Coloss. 1, 13). Ab hac igitur potestate tenebrarum, quarum est diabolus princeps, id est a potestate diaboli et angelorum ejus, quisquis erui cum baptizantur negaverit parvulos, ipsorum Ecclesiae Sacramentorum veritate convincitur, quae nulla haeretica novitas in Ecclesia Christi auferre vel mutare permittitur, regente atque adjuvante capite totum corpus suum, pusillos cum magnis. In veritate itaque, non in falsitate, potestas diabolica exorcizatur in parvulis: eique renuntiant, quia per sua non possunt, per corda et ora gestantium; ut eruti a potestate tenebrarum in regnum sui Domini transferantur. Quid ergo in eis est, per quod in potestate diaboli teneantur, donec eruantur inde per sacramentum Baptismatis Christi? Quid est, nisi peccatum? Non enim aliud invenit diabolus, unde posset humanam suo juri mancipare naturam, quam bonam bonus auctor instituit. Nullum autem peccatum parvuli in sua vita proprium commiserunt. Remanet igitur originale peccatum, per quod sub diaboli potestate captivi sunt, nisi inde lavacro regenerationis et Christi sanguine redimantur, et transeant in regnum redemptoris sui, frustrata potestate captivatoris sui, et data potestate qua fiant ex filiis hujus saeculi filii Dei (Joan. 1, 12).