CAPUT XXI.

23. Ex bonis conjugii non esse ortum peccatum. Connubii sacramentum in Christo et Ecclesia magnum, in viro et uxore minimum. Jam nunc si quodam modo interrogemus bona illa nuptialia, unde ab eis potuerit peccatum in parvulos propagari; respondebit nobis operatio propagandae prolis: Ego in paradiso magis felix essem, si peccatum non fuisset admissum. Ad me namque pertinet illa benedictio Dei, Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28). Ad hoc opus bonum diversi sexus diversa membra sunt condita, quae quidem ante peccatum jam erant, sed pudenda non erant. Respondebit pudicitiae fides: Si peccatum non fuisset, quid me in paradiso securius esse potuisset, ubi nec stimularet mea, nec alterius me libido tentaret. Respondebit etiam connubii Sacramentum: De me ante peccatum dictum est in paradiso, Relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una (Id. II, 24). Quod magnum Sacramentum dicit Apostolus in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32). Quod ergo est in Christo et in Ecclesia magnum, hoc in singulis quibusque viris atque uxoribus minimum, sed tamen conjunctionis inseparabilis Sacramentum. Quid horum est in nuptiis, unde peccati vinculum transiret in posteros? Nempe nihil: et certe his tribus bonis perfecte se haberet bonitas nuptiarum, quibus bonis etiam nunc bonae sunt nuptiae.