|
24. Libido et pudor ex peccato. Lex peccati. Impudentia
cynicorum. Porro autem si interrogetur illa carnis concupiscentia,
qua pudenda facta sunt, quae prius pudenda non fuerant; nonne
respondebit, se in membris hominis post peccatum esse coepisse? Et
ideo legem peccati verbis apostolicis nuncupatam (Rom. VII,
23), quod hominem sibi subditum fecerit, quia Deo suo subditus
esse noluit: seque esse de qua et primi conjugati tunc erubuerunt,
quando pudenda texerunt (Gen. III, 7), et nunc omnes
erubescunt, quando ad concumbendum secreta conquirunt, neque hujus
operis testes audent habere vel filios, quos inde genuerunt. Cui
verecundiae naturali Cynicorum error philosophorum mirabili impudentia
reluctatus est: quandoquidem hoc, quoniam licitum esset honestumque,
cum conjuge palam faciendum esse censebant. Unde merito immunditia
hujus impudentiae caninum nomen accepit: ex hoc quippe Cynici
nuncupati sunt.
|
|