|
25. Concupiscentia in regeneratis sine consensu non est peccatum.
Peccatum quo sensu concupiscentia vocetur. Quidquid per
concupiscentiam nascitur, non immerito subjugari diabolo propter
peccatum. Diabolus gravius quam homines puniendus. Haec omnino
concupiscentia, haec lex peccati habitans in membris, cui lex
justitiae vetat obedire, dicente Apostolo, Non ergo regnet peccatum
in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus, neque
exhibueritis membra vestra arma iniquitatis peccato (Rom. VI,
12, 13), haec, inquam, concupiscentia, quae solo Sacramento
regenerationis expiatur, profecto peccati vinculum regeneratione
trajicit in posteros, nisi ab illo et ipsi regeneratione solvantur.
Nam ipsa quidem concupiscentia jam non est peccatum in regeneratis,
quando illi ad illicita opera non consentitur, atque ut ea perpetrent
, a regina mente membra non dantur: ut si non fit quod scriptum est,
Non concupiscas (Exod. XX, 17), fiat saltem quod alibi
legitur, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli. XVIII,
30). Sed quia modo quodam loquendi peccatum vocatur, quod et
peccato facta est, et peccatum, si vicerit, facit; reatus ejus valet
in generato: quem reatum Christi gratia per remissionem omnium
peccatorum in regenerato, si ad mala opera ei quodam modo jubenti non
obediat, valere non sinit. Sic autem vocatur peccatum, quia peccato
facta est, cum jam in regeneratis non sit ipsa peccatum: sicut vocatur
lingua locutio, quam facit lingua; et manus vocatur scriptura, quam
facit manus. Itemque sic vocatur peccatum, quia peccatum, si
vincit, facit: sicut vocatur frigus pigrum, non quod a pigris fiat,
sed quod pigros faciat.
26. Hoc generi humano inflictum vulnus a diabolo, quidquid per
illud nascitur, cogit esse sub diabolo, tanquam de suo frutice fructum
jure decerpat: non quod ab illo sit natura humana, quae non est nisi
ex Deo, sed vitium quod non est ex Deo. Non enim propter se ipsam,
quae laudabilis est, quia opus Dei est; sed propter damnabile
vitium, quo vitiata est, natura humana damnatur. Et propter quod
damnatur, propter hoc et damnabili diabolo subjugatur: quia et ipse
diabolus spiritus immundus est, et utique bonum quod spiritus, malum
quod immundus; quoniam spiritus est natura, immundus est vitio:
quorum duorum illud a Deo est, hoc ab ipso. Non itaque tenet
homines, sive majoris, sive infantilis aetatis, propter quod homines
sunt, sed propter quod immundi sunt. Qui ergo miratur quia creatura
Dei subditur diabolo, non miretur: subditur enim creatura Dei
creaturae Dei, minor majori, quia homo angelo; nec tamen propter
naturam, sed propter vitium, quia immundus immundo. Hic est fructus
ejus ex antiqua immunditiae stirpe, quam plantavit in homine, majores
quidem poenas ultimo judicio, quanto est immundior, ipse passurus:
verumtamen et quibus in illa damnatione tolerabilius erit, huic sunt
subditi velut principi auctorique peccati; quia nulla erit damnationis
causa, nisi peccatum.
|
|