|
27. Per libidinem traducitur peccatum originale. Peccata venialia
in conjugibus. Concupiscentia carnis, peccati filia et mater.
Quapropter natos non ex bono quo bonae sunt nuptiae, sed ex malo
concupiscentiae, quo bene quidem utuntur nuptiae, de quo tamen
erubescunt et nuptiae, reos diabolus parvulos tenet. Quia cum sint
ipsae honorabiles in omnibus ad eas proprie pertinentibus bonis,
etiamsi thorum habeant immaculatum (Hebr. XIII, 4), non solum
a fornicationibus et adulteriis, quae sunt flagitia damnabilia, verum
etiam ab illis excessibus concumbendi, qui non fiunt causa prolis
voluntate dominante, sed causa voluptatis vincente libidine, quae sunt
in conjugibus peccata venialia: tamen cum venturum fuerit ad opus
generandi, ipse ille licitus honestusque concubitus, non potest esse
sine ardore libidinis, ut peragi possit quod rationis est, non
libidinis. Qui certe ardor, sive sequatur, sive praeveniat
voluntatem, non tamen nisi ipse quodam quasi suo imperio movet membra,
quae moveri voluntate non possunt: atque ita se indicat non imperantis
famulum, sed inobedientis supplicium voluntatis, nec libero arbitrio,
sed illecebroso aliquo stimulo commovendum, et ideo pudendum. Ex hac
carnis concupiscentia, quae licet in regeneratis jam non deputetur in
peccatum, tamen naturae non accidit nisi de peccato: ex hac, inquam,
concupiscentia carnis, tanquam filia peccati, et quando illi ad turpia
consentitur, etiam peccatorum matre multorum, quaecumque nascitur
proles, originali est obligata peccato, nisi in illo renascatur, quem
sine ista concupiscentia Virgo concepit: propterea quando nasci est in
carne dignatus, sine peccato solus est natus.
|
|