|
28. Concupiscentia remanet post Baptismum velut languor post
sanatum morbum. Concupiscentia in proficientibus minuitur, in
incontinentibus augetur. Si autem quaeritur, quomodo ista
concupiscentia carnis maneat in regenerato, in quo universorum facta
est remissio peccatorum; quandoquidem per ipsam seminatur, et cum ipsa
carnalis gignitur proles parentis etiam baptizati; aut certe si in
parente baptizato potest esse et peccatum non esse, cur eadem ipsa in
prole peccatum sit: ad haec respondetur, dimitti concupiscentiam
carnis in Baptismo, non ut non sit, sed ut in peccatum non
imputetur. Quamvis autem reatu suo jam soluto, manet tamen, donec
sanetur omnis infirmitas nostra proficiente renovatione interioris
hominis de die in diem, cum exterior induerit incorruptionem. Non
enim substantialiter manet, sicut aliquod corpus, aut spiritus: sed
affectio est quaedam malae qualitatis, sicut languor. Non ergo
aliquid remanet, quod non remittatur; cum fit, sicut scriptum est,
propitius Dominus omnibus iniquitatibus nostris: sed donec fiat et
quod sequitur, Qui sanat omnes languores tuos, qui redimit de
corruptione vitam tuam (Psal. CII, 3, 4); manet in corpore
mortis hujus carnalis concupiscentia. Cujus vitiosis desideriis ad
illicita perpetranda non obedire praecipimur, ne regnet peccatum in
nostro mortali corpore. Quae tamen concupiscentia quotidie minuitur in
proficientibus et continentibus, accedente etiam senectute multo
maxime. Qui vero ei nequiter serviunt, tantas in eis vires accipit,
ut plerumque jam aetate deficientibus membris, eisdemque partibus
corporis ad illud opus moveri minus valentibus, turpius et procacius
insanire non desinat.
|
|