|
29. Quomodo concupiscentia in baptizatis maneat actu, praetereat
reatu. In eis ergo qui regenerantur in Christo cum remissionem
accipiunt prorsus omnium peccatorum, utique necesse est ut reatus etiam
hujus licet adhuc manentis concupiscentiae remittatur, ut in peccatum,
sicut dixi, non imputetur. Nam sicut eorum peccatorum quae manere non
possunt, quoniam cum fiunt praetereunt, reatus tamen manet, et nisi
remittatur, in aeternum manebit: sic illius , quando remittitur,
reatus aufertur. Hoc est enim, non habere peccatum, reum non esse
peccati. Nam si quisquam, verbi gratia, fecerit adulterium, etiamsi
nunquam deinceps faciat, reus est adulterii, donec reatus ipsius
indulgentia remittatur. Habet ergo peccatum, quamvis illud quod
admisit jam non sit; quia cum tempore quo factum est praeteriit. Nam
si a peccando desistere, hoc esset non habere peccata, sufficeret ut
hoc nos moneret Scriptura, Fili, peccasti? non adjicias iterum.
Non autem sufficit, sed addidit, Et de pristinis deprecare, ut tibi
remittantur (Eccli. XXI, 1). Manent ergo, nisi remittantur.
Sed quomodo manent, si praeterita sunt; nisi quia praeterierunt
actu, manent reatu? Sic itaque fieri e contrario potest, ut etiam
illud maneat actu, praetereat reatu.
|
|