CAPUT XXVII.

30. Concupiscentiae desideria mala. Ut non sint velle debemus. Agit enim aliquid concupiscentia carnis, et quando ei non exhibetur vel cordis assensus ubi regnet, vel membra velut arma quibus impleatur quod jubet. Agit autem, quid, nisi ipsa desideria mala et turpia? Non enim si bona et licita essent, eis obedire prohiberet Apostolus dicens: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis ejus. Non enim ait, Ad habenda desideria ejus; sed, ad obediendum desideriis ejus: ut quoniam sunt in aliis majora, in aliis minora, prout quisque in hominis interioris novitate profecerit, in hoc agonem justitiae pudicitiaeque servemus, ne illis obediamus. Ut tamen nec ipsa sint desideria, velle debemus, etiam si in corpore mortis hujus id obtinere non possumus. Hinc enim et alio loco idem apostolus loquens velut ex suae personae introductione nos instruit, dicens, Non enim quod volo, hoc ago; sed quod odi, illud facio; id est, concupisco: quia et hoc nollet facere, ut esset omni ex parte perfectus. Si autem quod nolo, inquit, hoc facio, consentio legi quoniam bona: quia hoc et illa non vult, quod et ego nolo. Non vult enim ut concupiscam, quae dicit, Non concupisces: et ego nolo concupiscere. In hoc itaque consentiunt, voluntas legis, et mea. Verum quia concupiscere nolebat, et tamen concupiscebat, sed eidem concupiscentiae nequaquam consentiendo serviebat, adjunxit atque ait: Nunc autem jam non ego operor illud, sed id quod in me habitat peccatum.