|
31. Quis dicere possit, jam non ego operor illud.---Multum
autem fallitur homo, qui consentiens concupiscentiae carnis suae, et
quod illa desiderat decernens facere et statuens, putat sibi adhuc esse
dicendum, Non ego operor illud: etiamsi oderit quia consentit.
Simul enim est utrumque, et ipse odit, quia malum esse novit; et
ipse facit, quia facere statuit. Jam vero si et illud addat, quod
Scriptura prohibet, dicens, Neque exhibueritis membra vestra arma
iniquitatis peccato (Rom. VI, 12, 13), ut quod facere
statuit in corde, etiam corpore compleat; et ideo dicat, Non ego
operor illud, sed quod habitat in me peccatum, quia cum id decernit et
facit, displicet sibi; tantum errat, ut nec se ipsum agnoscat;
quando cum ex toto ipse sit, et corde statuente et corpore implente,
adhuc se ipsum esse non putat.
|
|