|
Bonum quando perficiatur. Qui ergo dicit, Jam non ego operor
illud, sed quod habitat in me peccatum: si tantummodo concupiscit,
verum dicit; non si cordis consensione decernit, aut etiam corporis
ministerio perficit.
32. Deinde adjungit Apostolus: Scio enim quia non habitat in me,
hoc est in carne mea, bonum: velle enim adjacet mihi, perficere autem
bonum non invenio. Hoc ideo dictum est, quia tunc perficitur bonum,
quando desideria mala nulla sunt: sicut tunc perficitur malum, quando
malis desideriis obeditur. Quando autem sunt quidem, sed non eis
obeditur; nec malum perficitur, quia non eis obeditur; nec bonum,
quia sunt: sed fit ex aliqua parte bonum, quia concupiscentiae malae
non consentitur; et ex aliqua parte remanet malum, quia vel
concupiscitur. Ideo ergo Apostolus non ait facere bonum sibi non
adjacere, sed perficere. Multum enim boni facit , qui facit quod
scriptum est, Post concupiscentias tuas non eas (Eccli.
XVIII, 30): sed non perficit, quia non implet quod scriptum
est, Non concupisces (Exod. XX, 17). Ad hoc ergo dixit
lex, Non concupisces, ut nos in hoc morbo invenientes jacere,
medicinam gratiae quaereremus; et in eo praecepto sciremus et quo
debeamus in hac mortalitate proficiendo conari, et quo possit a nobis
in illa immortalitate beatissima perveniri: nisi enim quandoque
perficiendum esset, nunquam jubendum esset.
|
|