|
33. Concupiscentia quomodo captivabat Apostolum. Lex peccati
Apostolo quid. Deinde repetens Apostolus, ut amplius commendet
sententiam superiorem: Non enim quod volo, inquit, facio bonum; sed
quod nolo malum, hoc ago. Si autem quod nolo ego hoc facio, jam non
ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum. Et sequitur:
Invenio ergo legem mihi, volenti facere, bonum; quoniam malum mihi
adjacet: hoc est, invenio legem mihi esse bonum volenti facere quod
lex vult; quoniam non ipsi legi quae dicit, Non concupisces, sed
mihi adjacet malum quod nolo, quia et nolens concupisco . Condelector
enim, inquit, legi Dei secundum interiorem hominem: video autem
aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et
captivantem me sub lege peccati, quae est in membris meis. Ista
condelectatio legi Dei secundum interiorem hominem, de magna nobis
venit gratia Dei. In ea quippe interior homo noster renovatur de die
in diem, cum in ea proficit perseveranter. Non enim timor est
torquens , sed amor libens. Ibi sumus veraciter liberi, ubi non
delectamur inviti.
34. Verum illud quod ait, Video autem aliam legem in membris meis
repugnantem legi mentis meae; ipsa est ista de qua loquimur
concupiscentia, lex peccati in carne peccati. Quod autem dixit, et
captivantem me sub lege peccati; hoc est, sub se ipsa, quae est in
membris meis. Aut captivantem dixit, captivare conantem, id est, ad
consentiendum implendumque cogentem: aut potius, quod non habet
controversiam, captivantem secundum carnem, quam nisi teneret carnalis
concupiscentia, quam legem peccati vocat, non utique in ea ullum
illicitum desiderium, cui mens obedire non debeat, commoveret. Quod
autem non ait, Captivantem carnem meam; sed, captivantem me: hinc
factum est ut sensus hic alius quaereretur, et acciperemus
captivantem, velut dixisset, Captivare conantem. Sed cur non
diceret, captivantem me, ubi vellet intelligi carnem suam? Annon
dictum est de Jesu, cum in monumento non fuisset caro ejus inventa,
Tulerunt Dominum meum, et nescio ubi posuerunt eum (Joan. XX,
2)? Num ideo non recte dictum est, quia non dictum est, Carnem,
vel, Corpus Domini mei; sed, Dominum meum?
|
|