CAPUT XXXI.

35. Caro, carnis affectus. Quanquam paulo superius, et ipse Apostolus quomodo recte potuerit de carne sua dicere, captivantem me, satis evidenter aperuit. Cum enim dixisset, Scio enim quia non habitat in me; idipsum exponens adjunxit, et ait, hoc est in carne mea, bonum. Haec ergo captivatur sub lege peccati, in qua non habitat bonum, hoc est, caro. Carnem autem nunc appellavit, ubi est morbidus quidam carnis affectus; non ipsam corporis conformationem, cujus membra non adhibenda sunt arma peccato, id est, eidem ipsi concupiscentiae, quae hoc carnale nostrum captivum tenet. Nam quantum attinet ad ipsam corporalem substantiam atque naturam, in viris fidelibus, sive conjugatis, sive continentibus, jam templum Dei est. Attamen si omnino nihil carnis nostrae captivum teneretur, non quidem sub diabolo, quia et ibi facta est peccati remissio, ut peccatum non imputetur, quod proprie lex peccati vocatur; tamen sub ipsa lege peccati, hoc est, sub concupiscentia sua, nisi aliquantum teneretur caro nostra captiva, quomodo esset verum quod ait idem apostolus, Adoptionem exspectantes, redemptionem corporis nostri (Rom. VIII, 23)? In tantum igitur adhuc exspectatur redemptio corporis nostri, in quantum adhuc ex aliqua parte captivum est sub lege peccati. Unde et hic exclamans ait: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Ubi quid intellecturi sumus, nisi quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam (Sap. IX, 15)? Cum ergo idipsum corpus jam incorruptibile recipietur, plena erit liberatio a corpore mortis hujus: a quo non liberantur, qui sunt ad poenam resurrecturi. Ad corpus ergo mortis hujus intelligitur pertinere, ut alia lex in membris repugnet quidem legi mentis, dum caro concupiscit adversus spiritum; etsi mentem non subjuget, quia et spiritus concupiscit adversus carnem (Galat. V, 17): atque ita quamvis lex ipsa peccati captivum teneat aliquid carnis, unde resistat legi mentis; non tamen regnat in nostro licet mortali corpore, si non obeditur desideriis ejus. Solent enim et hostes adversus quos dimicatur, et inferiores esse in certamine, et victi aliquid tenere captivum: quod in nostra carne quamvis sub peccati lege teneatur, tamen in spe redemptionis est; quia ipsa vitiosa concupiscentia nulla omnino remanebit, caro autem nostra ab ea peste morboque sanata, et tota immortalitate vestita, in aeterna beatitudine permanebit.

36. Subjungit autem Apostolus, et dicit: Igitur ego ipse mente servio legi Dei, carne autem legi peccati. Quod sic intelligendum est: mente servio legi Dei, non consentiendo legi peccati; carne autem servio legi peccati, habendo desideria peccati, quibus etsi non consentio, nondum tamen penitus careo. Denique quid post haec intulerit, attendamus: Nulla ergo, inquit, condemnatio est nunc his qui sunt in Christo Jesu. Etiam nunc, inquit, quando lex in membris repugnat legi mentis, et captivum aliquid tenet in corpore mortis hujus, nulla condemnatio est iis qui sunt in Christo Jesu. Audi quare: Lex enim spiritus vitae, inquit, in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis (Rom. VII, 15-VIII, 2). Liberavit, quomodo, nisi quia ejus reatum peccatorum omnium remissione dissolvit, ut quamvis adhuc maneat, et de die in diem magis magisque minuatur, in peccatum tamen non imputetur?