CAPUT XXXII.

37. Lex peccati cum reatu in parvulis non baptizatis. Peccato Adae humanum genus oleastrum factum est. Haec itaque remissio peccatorum quamdiu non fit in prole, sic ibi est lex ista peccati, ut etiam in peccatum imputetur, id est, ut etiam reatus ejus cum illa sit, qui teneat aeterni supplicii debitorem. Hoc enim trajicit parens in prolem carnalem, quod est ipse carnaliter natus, non quod spiritualiter est renatus. Quia idipsum quod carnaliter natus est, quamvis reatu soluto non impediat fructum ejus, tamen tanquam in semine olivae latet, etiamsi propter remissionem peccatorum nihil oleo nocet , ei scilicet vitae, qua secundum Christum, qui est appellatus ab oleo, id est, a chrismate, justus ex fide vivit (Id. I, 17). Hoc autem quod in parente regenerato, tanquam in oleae semine, sine ullo reatu, quia remissum est, tegitur; profecto in prole nondum regenerata, velut in oleastro, cum reatu habetur, donec etiam illic eadem gratia remittatur. Ex quo enim Adam ex olea tali, in qua nec semen erat hujusmodi, unde amaritudo nasceretur oleastri, in oleastrum peccando conversus est; quia tam magnum peccatum fuit, ubi magna fieret in deterius mutatio naturae; totum genus humanum fecit oleastrum: ita ut (quemadmodum nunc in ipsis videmus arboribus) si quid inde in oleam gratia divina convertit, ibi vitium primae nativitatis, quod erat originale peccatum de carnali concupiscentia traductum et attractum, remittatur, tegatur, non imputetur; insit tamen, unde oleaster nascatur , nisi et ipse in oleam eadem gratia renascatur.