CAPUT XXXIII.

38. Baptismo omnis peccatorum remissio, plenaque in resurrectione sanatio, accepta referri debet. Quotidiana mundatio. Beata itaque olea, cujus remissae sunt iniquitates, et cujus tecta sunt peccata: beata, cui non imputavit Dominus peccatum (Psal. XXXI, 1, 2). Sed illud quod remissum et tectum est et non imputatur, donec fiat in aeternam immortalitatem plena mutatio, habet vim quamdam occultam, unde seminetur amarus oleaster, nisi et illic eadem Dei agricultura remittatur, tegatur, non imputetur. Non erit autem omnino aliquid vel in carnali semine vitiosum, cum eadem regeneratione, quae nunc fit per sacrum lavacrum, usque in finem cuncta mala hominis purgante atque sanante, eadem caro per quam facta est anima carnalis, fiet spiritualis etiam ipsa, nullam legi mentis resistentem concupiscentiam carnis habitura, nihil carnalis seminis emissura. Sic enim accipiendum est quod ait idem apostolus: Christus dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, ut eam sanctificaret, mundans eam lavacro aquae in verbo, ut exhiberet sibi ipse gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam aut rugam, aut aliquid ejusmodi (Ephes. V, 25-27). Sic, inquam, hoc accipiendum est, ut eodem lavacro regenerationis et verbo sanctificationis omnia prorsus mala hominum regeneratorum mundentur atque sanentur; non solum peccata quae omnia nunc remittuntur in Baptismo, sed etiam quae posterius humana ignorantia vel infirmitate contrahuntur: non ut Baptisma quoties peccatur, toties repetatur; sed quia ipso quod semel datur, fit ut non solum antea, verum etiam postea quorumlibet peccatorum venia fidelibus impetretur. Quid enim prodesset vel ante Baptismum poenitentia, nisi Baptismus sequeretur; vel postea, nisi praecederet? In ipsa quoque oratione dominica, quae quotidiana est nostra mundatio, quo fructu, quo effectu diceretur, Dimitte nobis debita nostra (Matth. VI, 12), nisi ab eis qui baptizati sunt, diceretur? Itemque eleemosynarum largitas et beneficentia quantalibet, cui tandem ad dimittenda sua peccata prodesset, si baptizatus non esset? Postremo regni coelorum ipsa felicitas, ubi non habebit Ecclesia maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi, ubi nihil reprehensionis, nihil simulationis erit, ubi non solum reatus, sed nec concupiscentia erit ulla peccati, quorum erit, nisi baptizatorum?