|
39. Baptismi sanctitate non solum peccata, sed mala prorsus omnia
tollenda. Ecclesia nondum caret omni macula. Ac per hoc non solum
omnia peccata, sed omnia prorsus hominum mala, christiani lavacri
sanctitate tolluntur, quo mundat Ecclesiam suam Christus, ut
exhibeat eam sibi, non in isto saeculo, sed in futuro, non habentem
maculam aut rugam aut aliquid ejusmodi. Nam qui modo eam talem esse
dicunt, et tamen in illa sunt; quoniam et ipsi fatentur se habere
peccata, si verum dicunt, profecto quoniam mundi non sunt a peccatis,
habet in eis Ecclesia maculam: si autem falsum dicunt, quia corde
duplici loquuntur, habet in eis Ecclesia rugam. Si autem se dicunt
habere ista, non ipsam: ergo se non esse membra ejus, nec se ad
corpus ejus pertinere fateantur, ut etiam sua confessione damnentur.
|
|