CAPUT XXXV.

40. Carnis concupiscentiam, velut naturale bonum laudantes Pelagiani, refelluntur auctoritate B. Ambrosii. De hac autem concupiscentia carnis, quam curavimus a nuptialibus bonis tam prolixa disputatione distinguere, propter novos haereticos, qui cum haec reprehenditur calumniantur, quasi nuptiae reprehendantur; ut scilicet eam tanquam bonum naturale laudando, suum pestiferum dogma confirment, quo asserunt prolem quae per illam nascitur, nullum trahere originale peccatum: de hac ergo carnis concupiscentia, beatus Ambrosius Mediolanensis episcopus, cujus sacerdotali ministerio lavacrum regenerationis accepi, sic breviter est locutus, cum exponens Isaiam prophetam, carnalem Christi nativitatem insinuaret.

“ Ideo, ”

inquit,

“ et quasi homo per universa tentatus est, et in similitudine hominum cuncta sustinuit: sed quasi de Spiritu natus, abstinuit a peccato (Hebr. IV, 15). Omnis enim homo mendax (Psal. CXV, 2), et nemo sine peccato nisi unus Deus. Servatum est igitur ut ex viro et muliere, id est, per illam corporum commixtionem nemo videatur expers esse delicti. Qui autem expers est delicti, expers est etiam hujusmodi conceptionis. ”

Numquidnam et sanctus Ambrosius nuptiarum bonitatem, ac non potius istorum haereticorum, quamvis tunc nondum apparentium vanitatem, hujus suae sententiae veritate damnavit? Quod ideo commemorandum putavi, quia Pelagius sic laudat Ambrosium, ut dicat:

“ Beatus Ambrosius episcopus, in cujus praecipue libris Romana elucet fides; qui scriptorum inter Latinos flos quidam speciosus enituit, cujus fidem et purissimum in Scripturis sensum ne inimicus quidem ausus est reprehendere ”

(Lib. 3 pro Libero Arbitrio). Poeniteat ergo eum, quod sensit adversus Ambrosium, ne poeniteat eum, quod sic laudavit Ambrosium. Habes librum et molestia longitudinis, et difficultate quaestionis, quam mihi fuit ad dictandum, tam tibi ad legendum negotiosum, quibus particulis temporum te invenire potuit aut potuerit otiosum. Quem profecto, quantum me Dominus adjuvare dignatus est, elaboratum inter ecclesiasticas curas meas, non tibi ingererem inter publicas tuas, nisi ab homine Dei qui te familiarius novit, audissem quod tam libenter legas, ut etiam nocturnas aliquas horas lectioni vigilanter impendas.

In subsequentem librum