|
Scripsi librum ad comitem Valerium, cujus libri titulus est, De
Nuptiis et Concupiscentia: eo quod ad illum pervenisse cognoveram,
dicere Pelagianos, damnatores nos esse nuptiarum. Denique in illo
opere, nuptiarum bonum a concupiscentiae carnalis malo, quo bene
utitur pudicitia conjugalis, quali potui disputatione discrevi. Quo
libro accepto, memoratus vir illustris misit mihi in chartula nonnullas
sententias decerptas ex opere Juliani haeretici Pelagiani (in quo
opere libris quatuor respondisse sibi visus est illi uni meo, quem de
Nuptiis et Concupiscentia me scripsisse memoravi), missas sibi a
nescio quo, qui eas, ut voluit, ex primo Juliani libro decerpendas
curavit: quibus ut quantocius responderem, idem Valerius poposcit.
Et factum est ut sub eodem titulo etiam secundum librum scriberem,
contra quem Julianus alios octo nimia loquacitate conscripsit.
|
|