Idem in epistola CCVII, ad Claudium. |
Quisquis ergo et illum secundum librum meum ad comitem identidem Valerium, sicut primum, conscriptum legit, noverit me in quibusdam non respondisse Juliano; sed ei potius, qui de libris ejus illa selegit, et non ita posuit ut invenit, sed aliquantum putavit esse mutanda, fortasse ut eo modo quasi sua faceret, quae aliena esse constaret. |