CAPUT III.

3. Pudicitia conjugalis donum Dei. De infidelium pudicitia difficultas. Pudicus verus nonnisi fidelis. Donum Dei esse etiam pudicitiam conjugalem, beatissimus Paulus ostendit, ubi de hac re loquens ait: Volo autem omnes homines esse sicut me ipsum: sed unusquisque proprium donum habet a Deo; alius quidem sic , alius vero sic (I Cor. VII, 7). Ecce et hoc donum esse dixit a Deo; etsi inferius quam illa continentia, in qua omnes volebat esse sicut se ipsum, tamen, donum a Deo. Unde intelligimus, cum haec praecipiuntur, ut fiant, nihil aliud ostendi, quam inesse nobis oportere ad haec accipienda et habenda etiam propriam voluntatem. Cum vero Dei dona esse monstrantur, a quo petenda sint, discitur, si non habentur; et cui sint agendae gratiae, si habentur; nostrasque voluntates ad haec expetenda, sumenda, retinenda parum valere, nisi divinitus adjuventur.

4. Quid ergo dicimus, quando et in quibusdam impiis invenitur pudicitia conjugalis? utrum eo peccare dicendi sunt, quod dono Dei male utantur, non id referentes ad cultum ejus a quo acceperunt? an forte nec dona Dei putanda sunt ista , quando haec infideles agunt, secundum Apostoli sententiam dicentis, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom. XIV, 23)? Quis autem audeat dicere donum Dei esse peccatum? Anima enim, et corpus, et quaecumque bona animae et corporis naturaliter insita, etiam in peccatoribus dona Dei sunt; quoniam Deus, non ipsi ista fecerunt. De his autem quae faciunt dictum est, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Cum igitur faciunt haec homines sine fide, quae videntur ad conjugalem pudicitiam pertinere, sive hominibus placere quaerentes, vel sibi vel aliis, sive in his rebus quas vitiose concupiscunt, humanas molestias devitantes, sive daemonibus servientes; non peccata coercentur, sed aliis peccatis alia peccata vincuntur. Absit ergo pudicum veraciter dici, qui non propter Deum verum fidem connubii servat uxori.