|
5. Nuptiarum bonum naturale. Omnis societas naturaliter
fraudulentum socium refugit. Conjugalis pudicitia quae vera.
Virginitas et pudicitia non vera, nisi quae verae fidei mancipatur.
Copulatio itaque maris et feminae generandi causa, bonum est naturale
nuptiarum: sed isto bono male utitur, qui bestialiter utitur, ut sit
ejus intentio in voluptate libidinis, non in voluntate propaginis.
Quanquam in nonnullis animalibus rationis expertibus, sicut in
plerisque alitibus, et conjugiorum quaedam quasi confoederatio
custoditur, et socialis nidificandi solertia, vicissimque ovorum
dispertita tempora fovendorum, et nutriendorum opera alterna pullorum,
magis eas videri faciunt agere, cum coeunt, negotium substituendi
generis, quam explendae libidinis. Quorum duorum illud est in pecore
simile hominis, hoc in homine simile pecoris. Verum quod dixi ad
naturam pertinere nuptiarum, ut mas et femina generandi societate
jungantur, et ita invicem non fraudent, sicut omnis societas
fraudulentum socium naturaliter non vult; hoc tam evidens bonum cum
infideles habent, quia infideliter utuntur, in malum peccatumque
convertunt. Eo modo ergo et illam concupiscentiam carnis, qua caro
concupiscit adversus spiritum (Galat. V, 17), in usum justitiae
convertunt fidelium nuptiae. Habent quippe intentionem generandi
regenerandos, ut qui ex eis saeculi filii nascuntur, in Dei filios
renascantur. Quapropter qui non hac intentione, hac voluntate, hoc
fine generant filios, ut eos ex membris hominis primi in membra
transferant Christi, sed infideles parentes de infideli prole
glorientur; etiamsi tanta sit observantia , ut secundum matrimoniales
tabulas nonnisi liberorum procreandorum causa concumbant, non est in
eis vera pudicitia conjugalis. Cum enim virtus sit pudicitia, cui
vitium contrarium est impudicitia, omnesque virtutes etiam quae per
corpus operantur, in animo habitent; quomodo vera ratione pudicum
corpus asseritur, quando a vero Deo ipse animus fornicatur? Quam
fornicationem sanctus ille psalmus accusat, ubi dicit: Ecce enim qui
longe se faciunt a te, peribunt; perdidisti omnem qui fornicatur abs
te. (Psal. LXXII, 27). Vera igitur pudicitia, sive
conjugalis, sive vidualis, sive virginalis dicenda non est, nisi quae
verae fidei mancipatur. Cum enim recto judicio praeferatur nuptiis
sacrata virginitas; quis non sobria mente christianus etiam non
univiras christianas catholicas nuptas, non solum vestalibus, sed
etiam haereticis virginibus anteponat? Tantum valet fides, de qua
dicit Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est (Rom.
XIV, 23): et de qua item scriptum est ad Hebraeos, Sine fide
impossibile est placere Deo (Hebr. XI, 6).
|
|