|
6. Libidinis vituperatio non est damnatio nuptiarum. Pudor in
corpore humano unde. Adam et Eva non sunt caeci creati. Apertio
oculorum in primis parentibus quid. Quae cum ita sint, profecto
errant, qui cum vituperatur libido carnalis, damnari nuptias
opinantur, quasi morbus iste de connubio sit, non de peccato. Nonne
illi conjuges primi, quorum nuptias benedixit Deus dicens,
Crescite, et multiplicamini (Gen. I, 28), nudi erant, et non
confundebantur? Cur ergo ex illis membris confusio post peccatum,
nisi quia exstitit illic indecens motus, quem, nisi homines
peccassent, procul dubio nuptiae non haberent? An forte, sicut
quidam existimant, quia id quod legunt parum diligenter advertunt,
caeci creati erant prius homines, sicut canes; et quod est absurdius,
non sicut canes crescendo, sed peccando adepti sunt visum? Absit hoc
credere. Sed unde moventur qui hoc putant, illud est quod legitur,
Sumens de fructu ejus, edit, et dedit viro suo secum, et ederunt;
et aperti sunt oculi amborum, et agnoverunt quia nudi erant. (Gen.
III, 6 et 7). Hinc est quod parum intelligentes, opinantur
antea fuisse illis oculos clausos, quod eos tunc apertos divina
Scriptura testatur. Sed numquid et Agar ancilla Sarae, quando
sitiente et plorante filio aperuit oculos suos, et vidit puteum (Id.
XXI, 19), clausos prius oculos habuit? Aut illi duo discipuli
post resurrectionem Domini in via cum illo clausis oculis ambulabant,
de quibus Evangelium loquitur, quod in fractione panis aperti sunt
oculi eorum, et agnoverunt eum (Luc. XXIV, 31, 35)?
Quod ergo scriptum est de hominibus primis, Aperti sunt oculi
amborum; intelligere debemus, attentos factos ad intuendum et
agnoscendum, quod novum in eorum corpore acciderat: quod utique corpus
patentibus eorum oculis et nudum quotidie subjacebat, et notum .
Alioquin quomodo ad se adductis animalibus terrestribus et volatilibus
omnibus, Adam clausis oculis nomina posset imponere, quod nisi
discernendo non faceret, discernere autem nisi videndo non posset?
Quomodo denique ipsa mulier ei demonstrata est, quando ait, Hoc nunc
os ex ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23)?
Postremo si usque adeo quisquam fuerit contentiosus, ut haec cum dicat
non cernendo, sed palpando potuisse ; quid dicturus est, quod ibi
legitur mulier lignum, de quo fuerat cibum sumptura prohibitum,
vidisse quam esset speciosum oculis ad videndum. (Id. III,
6)? Erant itaque nudi, et non confundebantur (Id. II,
25); non quia non videbant, sed quia nihil unde confunderentur in
membris senserant, quae videbant. Non enim dictum est, Erant ambo
nudi, et ignorabant; sed, non confundebantur. Quia enim nihil
praecesserat quod non liceret, nihil secutum fuerat quod puderet.
|
|