|
7. Carnis suae inobedientia homini juste retributa. Erubescentia de
inobedientibus membris. Ibi homo primitus Dei lege transgressa,
aliam legem repugnantem suae menti habere coepit in membris, et
inobedientiae suae malum sensit, quando sibi dignissime retributam
inobedientiam suae carnis invenit. Talem quippe etiam serpens oculorum
apertionem seducendo promiserat, ad aliquid videlicet sciendum, quod
melius nesciretur. Tunc in se quippe sensit homo quid fecit: tunc a
bono malum, non carendo, sed perpetiendo discrevit. Injustum enim
erat ut obtemperaretur a servo suo, id est a corpore suo, ei qui non
obtemperarat Domino suo. Nam quid est, quod oculi, labia, lingua,
manus, pedes, inflexiones dorsi, cervicis et laterum, ut ad opera
sibi congrua moveantur, positum in potestate est, quando ab
impedimentis corpus liberum habemus et sanum; ubi autem ventum fuerit
ut filii seminentur, ad voluntatis nutum membra in hoc opus creata non
serviunt, sed exspectatur ut ea velut sui juris libido commoveat, et
aliquando non facit animo volente, cum aliquando faciat et nolente?
Hincne non erubesceret humani libertas arbitrii, quod contemnendo
imperantem Deum etiam in membra propria proprium perdidisset imperium?
Ubi autem convenientius monstraretur inobedientiae merito depravatam
esse humanam naturam, quam in his inobedientibus locis, unde per
successionem substitit ipsa natura? Nam ideo proprie istae corporis
partes naturae nomine nuncupantur. Hunc itaque motum ideo indecentem
quia inobedientem, cum illi primi homines in sua carne sensissent, et
in sua nuditate erubuissent, foliis ficulneis eadem membra texerunt
(Gen. III, 7): ut saltem arbitrio verecundantium velaretur,
quod non arbitrio volentium movebatur; et quoniam pudebat quod
indecenter libebat, operiendo fieret quod decebat.
|
|