|
8. Libidinis malum non tollit nuptiarum bonum. Quia ergo nec isto
adjuncto malo perire potuit nuptiarum bonum, putant imprudentes hoc non
esse malum, sed pertinere ad illud bonum. Discernitur autem non solum
ratione subtili, verum etiam vulgatissimo judicio naturali, quod et in
illis apparuit hominibus primis, hodieque tenetur ab hominibus
conjugatis. Quod enim illi postea propagatione fecerunt, hoc est
connubii bonum: quod vero prius confusione texerunt, hoc est
concupiscentiae malum, quod vitat ubique conspectum, et quaerit
pudendo secretum. Proinde nuptiae quia etiam de illo malo aliquid boni
faciunt, gloriantur: quia sine illo fieri non potest, erubescunt.
Tanquam si quispiam pede vitiato, ad aliquod bonum etiam claudicando
perveniat, nec propter claudicationis malum mala est illa perventio,
nec propter illius perventionis bonum bona est claudicatio: ita nec
propter libidinis malum nuptias condemnare, nec propter nuptiarum bonum
libidinem laudare debemus.
|
|