CAPUT VIII.

9. Morbus concupiscentiae in nuptiis, non sit voluntatis, sed necessitatis. Quae fidelium in usu matrimonii debeat esse voluntas. Concupiscientiae malo quis uti, et non vinci existimandus. Sancti Patres quomodo olim conjugibus usi. Iste quippe est morbus, de quo Apostolus etiam conjugatis fidelibus loquens ait: Haec est enim voluntas Dei, sanctificatio vestra, abstinere vos a fornicatione, ut sciat unusquisque vestrum suum vas possidere in sanctificatione et honore, non in morbo desiderii, sicut et Gentes quae ignorant Deum (I Thess. IV, 3-5). Non solum igitur conjugatus fidelis vase non utatur alieno, quod faciunt a quibus uxores alienae appetuntur: sed nec ipsum proprium in concupiscentiae carnalis morbo possidendum sciat. Quod non sic accipiendum est, tanquam prohibuerit Apostolus conjugalem, hoc est, licitum honestumque concubitum: sed ut iste concubitus ,qui nihil morbidae libidinis haberet adjunctum, si non praecedente peccato in eo perisset libertatis arbitrium, quod nunc id habet adjunctum, non sit voluntatis, sed necessitatis, sine qua tamen in procreandis filiis ad fructum perveniri non potest ipsius voluntatis. Quae voluntas in connubiis fidelium non eo fine determinatur, ut transituri filii nascantur in saeculo isto, sed ut permansuri renascantur in Christo. Quod si provenerit, merces erit de conjugio plenae felicitatis: si autem non provenerit, pax erit conjugibus bonae voluntatis. Hac intentione cordis qui suum vas possidet, id est, conjugem suam; procul dubio non possidet in morbo desiderii, sicut gentes quae ignorant Deum; sed in sanctificatione et honore, sicut fideles qui sperant in Deum. Illo quippe concupiscentiae malo utitur homo, non vincitur, quando eam inordinatis atque indecoris motibus aestuantem fraenat et cohibet; neque nisi propagini consulens relaxat atque adhibet, ut spiritualiter regenerandos carnaliter gignat, non ut spiritum carni sordida servitute subjiciat. Sic patres sanctos ex Abraham et ante Abraham, quibus Deus quod ei placuerint perhibet testimonium, usos fuisse conjugibus neminem oportet dubitare christianum; quando quibusdam etiam singulis plures habere concessum est, ubi ratio fuit prolis multiplicandae, non variandae appetitio voluptatis.