CAPUT IX.

21. Quid est ergo quod iste adjungit et dicit de Noe et filiis ejus, quod

“ similiter benedicti sint ut Adam et Eva, dicente Deo, Crescite, et multiplicamini; et replete terram, et dominamini ejus (Gen. IX, 1, 2)? ”

Quibus Dei verbis addit sua, dicens:

“ Voluptas ergo ista, quam tu diabolicam vis videri, jam in supradictis conjugibus habebatur, quae ut institutione bona, ita etiam benedictione permansit. Non enim dubitatur, de hac ad Noe et ad filios ejus corporum commixtione dictum, cujus jam usus inoleverat: Crescite, et multiplicamini, et replete terram. ”

Non opus est eadem multis verbis repetere. De vitio hic agitur, quo est depravata natura bona, cujus vitii auctor est diabolus; non de naturae ipsius bonitate, cujus auctor est Deus: qui neque ab ipsa vitiata depravataque natura suam abstinuit bonitatem, ut auferret ab homine fecunditatem, vivacitatem, sanitatem, ipsamque substantiam animi et corporis, sensus atque rationem, alimenta, nutrimenta, incrementa; qui etiam facit oriri solem suum super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 45), et quidquid boni est naturae humanae a Deo bono, etiam in illis hominibus qui non liberabuntur a malo.

22. Voluptatem tamen iste et hic dixit, quia potest voluptas et honesta esse; non dixit carnis concupiscentiam, vel libidinem, quae pudenda est: sed in consequentibus aperuit verecundiam suam, nec dissimulare potuit ab eo, quod violenter ipsa natura praescripsit.

“ Et illud, ”

inquit,

“ Propter hoc relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una ”

(Gen. II, 24). Et post haec Dei verba, sua ipse subjungens:

“ Ut exprimeret, ”

inquit,

“ fidem operum, propheta prope periculum pudoris accessit. ”

O aperta prorsus et vi veritatis extorta confessio! Propheta ergo, ut exprimeret fidem operum, prope periculum pudoris accessit, quia dixit, Erunt duo in carne una, ubi commixtionem maris et feminae intelligi voluit. Dicatur causa, cur in exprimendis operibus Dei, propheta prope periculum pudoris accesserit. Itane vero humana opera pudenda esse non debent, sed plane glorianda, et divina pudenda sunt? Itane vero in eloquendis et exprimendis operibus Dei, non honoratur prophetae vel amor vel labor, sed periclitatur pudor? Quid enim potuit Deus facere, quod ejus praedicatorem pudeat dicere? Et, quod est gravius, pudeat hominem alicujus operis, quod non homo, sed Deus fecit in homine: cum omnes opifices quanto possunt labore et industria id agant, ne de suis operibus erubescant? Sed profecto illud nos pudet, quod puduit primos illos homines, quando pudenda texerunt. Illa est poena peccati, illa plaga vestigiumque peccati; illa illecebra fomesque peccati, illa lex in membris repugnans legi mentis, illa ex nobis ipsis adversus nos ipsos inobedientia, justissimo reciprocatu inobedientibus reddita. Hujus nos pudet, et merito pudet. Nam si hoc non esset, quid nobis esset ingratius, quid irreligiosius, si in membris nostris, non de vitio vel de poena nostra, sed de Dei confunderemur operibus?