CAPUT X.

23. Dicit etiam iste multa frustra de Abraham et Sara, quomodo ex repromissione acceperint filium; et tandem concupiscentiam nominat: non tamen addit carnis, quia ipsa pudenda est. In concupiscentiae autem nomine aliquando gloriandum est: quia est et concupiscentia spiritus adversus carnem (Galat. V, 17), est et concupiscentia sapientiae (Sap. VI, 21). Ait ergo:

“ Certe hanc concupiscentiam sine qua nulla fecunditas est, malam naturaliter definisti: unde ergo per donum coeleste in senibus excitatur? Astrue jam hoc, si potes, ad opus diaboli pertinere, quod Deum vides conferre pro munere. ”

Ita hoc dicit, quasi concupiscentia carnis illis ante defuerit, et hanc eis donaverit Deus: quae procul dubio inerat in corpore mortis hujus; sed fecunditas defuit, cujus auctor est Deus, et ipsa donata est quando voluit Deus. Absit autem ut dicamus, quod nos putavit esse dicturos, Isaac sine concubitus calore generatum.