|
24. Sed ipse jam dicat, quare interiret anima ejus de genere suo,
si circumcisus die non esset octavo: quid ipse peccasset, quid
offendisset Deum, ut de aliena in se negligentia tam severa sententia
puniretur, si nullum esset originale peccatum? De circumcidendis enim
Deus sic mandavit infantibus: Masculus qui non circumcidetur carnem
praeputii sui octavo die, disperiet anima ejus de genere suo, quia
testamentum meum dissipavit (Gen. XVII, 14). Dicat iste,
si potest, quomodo puer ille testamentum Dei dissipavit, octo
dierum, quantum ad ipsum proprie attinet, innocens infans: et tamen
nullo modo Deus vel sancta Scriptura id mendaciter diceret. Tunc
ergo dissipavit testamentum Dei, non hoc de imperata circumcisione,
sed illud de ligni prohibitione, quando per unum hominem peccatum
intravit in mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines
pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et hoc in illo significabatur
expiari circumcisione octavi diei, hoc est, sacramento Mediatoris in
carne venturi: quia per eamdem fidem venturi in carne Christi, et
morituri pro nobis, et tertio die, qui post septimum sabbati fuerat
futurus octavus, resurrecturi, etiam justi salvabantur antiqui.
Traditus est enim propter delicta nostra, et resurrexit propter
justificationem nostram. Ex quo enim instituta est circumcisio in
populo Dei, quod erat tunc signaculum justitiae fidei (Rom. IV,
25, 11), ita ad significationem purgationis valebat et in
parvulis originalis veterisque peccati, sicut et Baptismus ex illo
valere coepit ad innovationem hominis, ex quo est institutus. Non
quod ante circumcisionem justitia fidei nulla erat; nam cum adhuc esset
in praeputio, ex fide justificatus est ipse Abraham, pater gentium
quae fidem ipsius fuerant sectaturae: sed superioribus temporibus omni
modo latuit sacramentum justificationis ex fide. Eadem tamen fides
Mediatoris salvos justos faciebat antiquos, pusillos cum magnis; non
vetus Testamentum quod in servitutem generat (Galat. IV, 24),
non lex quae non sic est data, quae posset vivificare (Id. III,
21), sed gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum (Rom.
VII, 25). Quia sicut credimus nos Christum in carne venisse,
sic illi venturum: sicut nos mortuum, ita illi moriturum: sicut nos
resurrexisse, ita illi resurrecturum: et nos vero et illi, ad
judicium mortuorum vivorumque venturum. Non ergo iste humanam male
defendendo impediat a salute naturam: quia omnes sub peccato nascimur,
et per unum solum, qui sine peccato natus est, liberamur.
|
|