CAPUT XII.

25.

“ Ista, ”

inquit,

“ corporum, commixtio, cum calore, cum voluptate, cum semine, a Deo facta, et pro suo modo laudabilis approbatur, quae aliquando etiam amplum efficitur munus piorum. ”

Dixit,

“ cum calore; ”

dixit,

“ cum voluptate; ”

dixit,

“ cum semine: ”

non tamen dicere ausus est, Cum libidine; quare, nisi quia nominare erubescit, quam laudare non erubescit ? Munus autem piorum propagatio est fecunda filiorum, non commotio pudenda membrorum: quam non haberet in generandis filiis natura sana, nunc autem habet eam natura vitiata. Ac per hoc et qui inde nascitur indiget renasci, ut sit membrum Christi; et de quo nascitur, si jam renatus est, indiget liberari ab ea quae in corpore mortis hujus est lege peccati. Quae cum ita sint, quomodo adjungit et dicit,

“ Confitearis ergo necesse est, originale quod finxeras, interiisse peccatum? ”

Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus: sed tu, qui hoc negas, sine dubio es novus haereticus. Sub diabolo autem sunt, judicio Dei, omnes cum peccato generati, si non fuerint in Christo regenerati.